Conjugial Love (Rogers) n. 203

Previous Number Next Number See English 

203. Dicitur quod Proles trahant a parentibus Conjugiale boni et veri, quia hoc a creatione cujusvis animae inditum est, est enim id quod a Domino in hominem influit, et facit vitam humanam ejus: sed hoc Conjugiale transit in sequentia ab anima usque in corporis ultima; ast in his et illis in via mutatur ab ipso homine multis modis, et quandoque in oppositum, quod vocatur Conjugiale{1} seu Connubiale mali et falsi; quando hoc fit, occluditur Mens ab inferiori, et quandoque contorquetur sicut spira in adversum; apud quosdam autem id non occluditur, sed manet semiapertum supra, et apud quosdam apertum: hoc et illud Conjugiale est, ex quo Proles trahunt inclinationes a parentibus, aliter filius et aliter filia: quod hoc ex conjugiali sit, est quia amor conjugialis est fundamentalis omnium amorum, ut supra n. 65, demonstratum est. @1. Prima editio: Conjugale Sed vox conjugalis apparet solummodo septies in Swedenborgii scriptis theologicis, quinquies in duobus locis, quorum utrumque sumptum est ab priori opere in quo vox scripta fuit conjugialis. Cf. Veram Christianam Religionem n. 805 cum Continuatione de Ultimo Judicio n. 51; et ibidem n. 847 cum De Amore Conjugiali n. 534. Legitur porro in n. 203 primae editionis hujus operis, Agitur hic de Amore vere conjugiali, et non de Amore vulgari qui etiam conjugalis vocatur, ubi dicitur, qui etiam conjugalis vocatur. Ex quibus patet quod conjugalis in omnibus illis locis sit error typographi pro conjugiali.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church