22. Post haec Angelus ductor accessit ad sex Virgines, et quoque narravit illis de comitibus suis, et petiit, ut dignarentur illos suo consortio; et accesserunt, sed cum prope erant, subito recesserunt, et ingressae sunt gynaeceum, ubi etiam virgines amicae illarum erant: hoc viso, Angelus ductor sequutus est illas, et quaesivit, cur absque loquendo cum illis tam subito recesserint; et responderunt,{1} "non potuimus appropinquare," et dixit "cur hoc," et responderunt, "non scimus, sed percepimus aliquid quod repulit et retroduxit nos; ignoscant:" et Angelus rediit ad suos comites, et dixit responsum, et addidit, "auguror quod vobis non sit amor sexus castus; in Coelo amamus virgines ex illarum pulchritudine et elegantia morum, et impense amamus illas, sed caste;" ad hoc riserunt ejus comites, et dixerunt, "recte auguraris; quis potis est videre tales pulchritudines prope, et non aliquid cupere." @1. Prima editio: responderunt;$