Conjugial Love (Rogers) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. Post hoc festivum Sodalitium{1} omnes invitati ad nuptias abiverunt, et quoque decem illi Viri cum suo Angelo; erat sera vespera, et cubitum ibant. In diluculo audiverunt Proclamationem, Hodie Sabbathum, et surrexerunt, et interrogaverunt Angelum, "quid illud;" respondit, quod sit ad Cultum Dei, qui statis temporibus redit, et a Sacerdotibus proclamatur; "peragitur ille in Templis nostris, et perstat circiter binas horas; quare,{2} si lubet, ite mecum, et introducam;" et accinxerunt se, et comitati sunt Angelum, et intraverunt: et ecce Templum erat amplum, capax circiter trium millium, semirotundum, scamna seu sedilia continua secundum figuram Templi in rotundum circumducta, ac posteriora elevatiora prioribus. Pulpitum ante illa paulo retractum a centro; janua post pulpitum a sinistro. Intraverunt decem Viri advenae cum Angelo ductore suo, et Angelus addixit illis loca ubi sederent, dicens illis, "quisque qui intrat in Templum, scit suum locum; hoc scit ex insito, nec potest sedere alibi; si alibi, nihil audit et nihil percipit, et quoque turbat ordinem, a quo turbato Sacerdos non inspiratur." @1. Prima editio: Sodalitum$ @2. Prima editio: quate,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church