Conjugial Love (Rogers) n. 243

Previous Number Next Number See English 

243. VIII: Quod causarum internarum Quarta sit falsitas religionis [imbuta];{1} causa est, quia falsitas in spiritualibus vel aufert religionem, vel conspurcat illam; aufert apud quos genuinae veritates falsificatae sunt; conspurcat apud quos falsitates quidem sunt, sed non genuinae veritates, quae ideo non falsificari potuerunt; apud hos dari possunt bona cum quibus falsa illa per applicationes a Domino conjungi possunt; sunt enim haec falsa sicut varii toni discordes, qui per solertes adductiones et insinuationes trahuntur in harmoniam, unde etiam hujus gratitudo;{2} apud hos aliquis amor conjugialis dabilis est, sed apud illos qui genuina vera Ecclesiae apud se falsificaverunt, non dabilis: ex his est regnans ignorantia de Amore vere conjugiali, aut negativa dubitatio quod dabilis sit; et quoque ab his est vesania plurium mentibus insidens, quod adulteria non sint mala religionis. @1. Sic in art. VIII, n. 234 supra, et in Indice.$ @2. Prima editio: gratidudo;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church