Conjugial Love (Rogers) n. 244

Previous Number Next Number See English 

244. IX: Quod Causae supradictae sint causae frigoris interni, sed non simul externi, apud plures. Si Causae huc usque designatae et confirmatae, quae sunt causae frigoris in internis, producerent simile frigus in externis, tunc fierent tot separationes, quot frigora interna; et tot frigora sunt, quot conjugia illorum, qui in falsis religionis, qui in diversa religione, et qui in nulla religione sunt, de quibus actum est; et tamen notum est, quod multi cohabitent sicut amores et sicut mutuae amicitiae; sed unde haec, apud illos qui in interno frigore sunt, in sequente Capite, de Causis apparentis amoris, amicitiae, et favoris inter conjuges, dicetur. [2] Sunt plures causae, quae conjungunt animos, sed usque non conjungunt animas; inter causas sunt aliquae ex recensitis supra n. 153;{1} sed usque frigus interius reconditum latet, et facit ut passim animadvertatur et sentiatur; apud hos affectiones ab invicem discedunt, sed cogitationes, dum exeunt in loquelas et mores, propter apparentem amicitiam et favorem, accedunt; quapropter illi nihil sciunt de amaenitate et jucunditate, et minus de faustitate et beatitudine Amoris vere conjugialis; hae sunt illis vix aliud quam fabulae. Hi inter illos sunt, qui effingunt origines amoris conjugialis ex iisdem causis, ex quibus novem caetus sapientum ex Regnis [Europae] congregati, de quibus supra in Memorabili, n. 103. ad 114. @1. Prima editio: 183;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church