Conjugial Love (Rogers) n. 252

Previous Number Next Number See English 

252. XVI: Quod Prima causa legitimae Separationis sit Vitium mentis, est quia amor conjugialis est conjunctio mentium, quare si unius Mens ab alterius in diversum abit, solvitur illa conjunctio, et cum hac facescit amor; quae Vitia separant, ex recensione illorum{1} constare potest; sunt itaque quoad plurem partem haec; Mania, Phrenitis, Vesania, actualis Stultitia et Fatuitas, Jactura memoriae, gravis Morbus hystericus; extrema Simplicitas ut nulla sit perceptio boni et veri, summa Obnixitas non obtemperandi justo et aequo; summa Voluptas garriendi et loquendi non nisi quam vilipensa et nugas; infraenis Cupiditas vulgandi secreta domus, tum litigandi, verberandi, vindicandi, malefaciendi, furandi, mentiendi, fallendi, blasphemandi; Incuria infantum, Intemperantia, Luxuria, nimia Prodigalitas, Ebrietas, Immunditia, Impudicitia, applicatio ad Magica et Praestigias, Impietas; praeter plura. Per legitimas causas hic non intelliguntur judiciales, sed legitimae alteri conjugi; separationes a domo raro etiam fiunt a judice. @1. Prima editio: illorum,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church