253. XVII. Quod Secunda causa legitimae Separationis sit Vitium corporis. Per Vitia corporis non intelliguntur Morbi accidentales, qui uni vel alteri conjugi intra tempus conjugii contingunt, et transeunt; sed intelliguntur Morbi inhaerentes, qui non transeunt: hos Pathologia docet; sunt multifarii, ut Morbi, ex quibus totum Corpus inficitur in tantum, ut lethale ex contagio inducatur; tales sunt Febres malignae et pestilentiales, Leprae, Lues venereae, Gangraenae, Cancri, et similes alii. Tum Morbi, ex quibus totum Corpus ingravatum fit in tantum, ut nulla consociabilitas sit, et ex quibus exhalantur effluvia detrimentosa et vapores noxii, sive e superficie corporis, sive ex interioribus ejus, in specie ex Ventriculo et Pulmone: ex Superficie corporis, sunt malignae Variolae, Verrucae, Pustulae, Phtisis scorbutica, Scabies virulenta; cumprimis si ab his facies defoedata est. [2] Ex Ventriculo, Ructus tetri, graveolenti, olidi, crudi. Ex Pulmone, Halitus foedi et putres, exhalati ex apostematibus, ulceribus, abscessibus, aut ex vitiato sanguine, aut ex vitiata lympha, inibi. Praeter hos etiam sunt alii Morbi varii nominis, ut Lipothymia, quae est totalis languiditas corporis et defectus virium; Paralysis, quae est resolutio et relaxatio membranarum et ligamentorum motui inservientium; quidam Morbi chronici, oriundi ex jactura tensibilitatis et elasticitatis nervorum, vel a nimia spissitudine, tenacitate, et acrimonia humorum; Epilepsia; permanens infirmitas ex Apoplexiis; quaedam Phtises, ex quibus corpus consummatur; Passio iliaca, Affectio{1} coeliaca, Hernia, et similes alii morbi. @1. Prima editio: Affectlo$