Conjugial Love (Rogers) n. 256

Previous Number Next Number See English 

256. XX: Quod Causae accidentales frigoris etiam sint plures; et quod harum Prima sit Commune ex jugi licito. Quod Commune ex jugi licito, sit causa accidentalis frigoris, est quia accedit illis, qui lascive cogitant de conjugio et de uxore; non autem illis qui sancte de conjugio, et secure de uxore; quod a communi ex jugi licito etiam gaudia fiant indifferentiae, et quoque taedia, patet a ludis et spectaculis, ex harmoniis musicis, choreis, epulis, et similibus aliis, quae in se sunt dulcedines, quia vivificationes; simile fit cum contuberniis et consortiis inter conjuges; imprimis inter illos, qui ab amore inter se non removerunt incastum amorem sexus, et cum de communi ex jugi licito cogitant vane in absentia facultatis: quod his sit commune illud causa frigoris, ex se patet: hoc accidentale{1} dicitur, quia addit se frigori intrinseco ut causa, et adstipulatur ei ut ratio. Ad removendum frigus ex hoc etiam oriundum, Uxores ex prudentia illis insita licitum non faciunt licitum per varias repugnantias. Sed prorsus aliter fit apud illos, qui de uxoribus caste judicant; quare apud Angelos est Commune ex jugi licito, ipsum delitium animae, et est continens amoris conjugialis illorum; nam in jucundo illius amoris sunt continue, ac in ultimis secundum praesentiam mentium non interpolatam{2} curis, ita ex placitis judicii apud maritos. @1. Prima editio: accindentale$ @2. Prima editio: iterpolatam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church