Conjugial Love (Rogers) n. 257

Previous Number Next Number See English 

257. XXI: Quod causarum accidentalium frigoris Secunda sit, quod cohabitatio cum conjuge ex foedere et lege videatur coacta et non libera. Haec causa est solum illis, apud quos amor conjugialis in intimis friget; et quia se intestino frigori addit, fit causa accedens seu accidentalis; apud hos amor extraconjugialis ex consensu et favore ejus intrinsecus in calore est, nam frigus unius est calor alterius, qui si non sentitur, usque inest, imo in medio frigore; qui nisi inesset etiam tunc, non foret reparatio: hic calor est qui facit coactum, quod augetur, sicut ab una parte foedus ex pacto et lex ex justo, spectantur ut vincula non violanda; aliter si utrinque solvuntur. [2] Contrarium est apud illos, qui amorem extraconjugialem devoverunt, ac coeleste et coelum de amore conjugiali cogitant, et plus qui id percipiunt; apud hos foedus illud cum suis pactis, et lex illa cum suis sancitis, inscripta sunt cordibus, et continue plus illis inscribuntur; apud hos vinculum amoris illius non ligatur ex foedere pacto, nec per legem latam, sed haec duo sunt ipsi amori, in quo sunt, ex creatione insita; ex his sunt illa in Mundo, non vicissim: inde est, quod omne, quod est illius amoris, sentiatur ut liberum; non datur aliquod liberum, quod non est amoris; et audivi ab angelis, quod liberum amoris vere conjugialis sit liberrimum, quia ille est amor amorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church