Conjugial Love (Rogers) n. 274

Previous Number Next Number See English 

274. III: Quod sint externae affectiones, secundum quas Matrimonia communiter contrahuntur in Mundo; est quia affectiones internae raro consuluntur; et si consuluntur, usque non videtur similitudo illarum in foemina, haec enim ex nativa dote retrahit internas in penetralia mentis suae. Affectiones externae, quae viros ad contrahendum matrimonia, inducunt, sunt plures; prima affectio hujus saeculi est rei familiaris amplificatio per opes, tam ut locupletentur, quam ut suppetant copiae; altera est aspiratio ad honores, vel ut magnipendantur, vel ut in amplificato statu fortunae sint: praeter has sunt variae pellectiones et concupiscentiae; hae nec dant locum explorandi convenientias affectionum internarum. Ex his paucis patet, quod Matrimonia communiter contrahantur in Mundo secundum affectiones externas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church