Conjugial Love (Rogers) n. 275

Previous Number Next Number See English 

275. IV: Sed quod si non internae affectiones, quae conjungunt mentes, insunt, matrimonia in domo solvantur; dicitur in domo, quia privatim inter illos; quod fit, dum primi calores accensi tempore desponsationis, et flagrantes dum instant nuptiae, successive postea propter discrepantiam affectionum internarum, defervescunt, et demum abeunt in frigora; quod tunc affectiones externae, quae induxerunt et allectaverunt illos ad matrimonium, disparentur, ut nec amplius conjungant, notum est. Quod frigora oboriantur ex variis causis internis, externis, et accidentalibus, quae omnes ex dissimilitudine internarum inclinationum trahunt rivos, in superiore Capite confirmatum est. Ex his patet veritas, quod nisi externis affectionibus insunt internae, quae conjungunt mentes, matrimonia in domo solvantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church