Conjugial Love (Rogers) n. 293

Previous Number Next Number See English 

293. His adjicientur duo Memorabilia; Primum hoc: Quondam per fenestram spectavi ad Orientem, et vidi septem Mulieres sedentes super Roseto ad quendam fontem, bibentes aquam; intendi fortiter aciem oculi ad videndum quid facerent, ac intensio aciei oculi mei affecit illos; quare una ex illis nutu invitavit me; et ego exivi domo, et propere accessi; et cum aderam, urbane quaesivi undenam essent; et dixerunt, "sumus Uxores, et hic colloquimur de Delitiis amoris conjugialis, et ex multa confirmatione concludimus, quod illae delitiae etiam sint delitiae sapientiae;" quod responsum ita oblectavit animum meum, ut viderer mihi in spiritu et inde in perceptione plus interius ac illustrius esse, quam alioquin prius; quare dixi ad illas, "permittite vices interrogationis de amaenitatibus his," et annuerunt; et interrogavi, "quomodo vos uxores scitis, quod delitiae amoris conjugialis sint eaedem cum delitiis sapientiae;" [2] et responderunt, "hoc scimus ex correspondentia sapientiae apud maritos cum delitiis amoris conjugialis apud nos; nam delitiae hujus amoris apud nos se exaltant et diminuunt, ac prorsus se qualificant secundum sapientiam apud maritos nostros;" his auditis quaesivi, dicens, "scio quod blandiloquia maritorum, ac hilaritates mentis illorum, afficiant vos, et quod vos toto pectore delitiemini ex illis, sed miror quod dicatis, quod sapientia illorum id efficiat; at dicite mihi, quid sapientia, et quae sapientia;" [3] ad haec uxores indignatae respondebant, "putas quod nos non sciamus, quid sapientia et quae sapientia, cum tamen super illam apud maritos nostros continue reflectimus, et illam quotidie ex ore illorum discimus; nam nos uxores cogitamus de statu maritorum nostrorum a mane usque ad vesperam; vix in die intercedit horula intercalaris, seu in qua cogitatio intuitiva nostra ab illis plane recedit, seu est absens; vicissim mariti de nostro statu perparum aliquid in die cogitant; inde est, quod sciamus quae illorum sapientia delitiatur in nobis; vocant mariti Sapientiam illam sapientiam spiritualem rationalem, ac spiritualem moralem; Sapientiam spiritualem rationalem dicunt esse intellectus et cognitionum, ac Sapientiam spiritualem moralem dicunt esse voluntatis et vitae; at ambas illas conjungunt et faciunt unam, et statuunt quod hujus sapientiae amaenitates e mentibus illorum transcribantur in delitias in pectoribus nostris, et a nostris in pectora illorum, et sic ad sapientiam originem suam, redeant:" [4] et tunc quaesivi, num sciant aliquid plus "de sapientia maritorum delitiante in vobis;" dixerunt, "scimus; est Sapientia spiritualis, et inde rationalis et moralis; sapientia spiritualis est agnoscere Dominum Salvatorem pro Deo Coeli et Terrae, et ab Ipso, quod fit per Verbum ac praedicationes inde, comparare sibi Ecclesiae vera, unde spiritualis rationalitas; et ab Ipso vivere secundum illa, unde spiritualis moralitas; has duas vocant mariti Sapientiam, quae in genere operatur amorem vere conjugialem: audivimus ab illis etiam causam, quod per illam sapientiam aperiantur interiora mentis et inde corporis{1} illorum, unde existit liber transitus a primis usque ad ultima pro vena amoris, ex cujus affluxu, sufficientia, et virtute, pendet et vivit amor conjugialis. Sapientia maritorum nostrorum spiritualis rationalis et moralis in specie quoad conjugium pro fine et scopo habet amare solam uxorem, et exuere omnem concupiscentiam ad alias; et quantum hoc fit, tantum exaltatur amor ille quoad gradum, ac perficitur quoad quale, et quoque tantum distinctius et exquisitius sentimus delitias in nobis correspondentes jucundis affectionum et amaenis cogitationum maritorum nostrorum." [5] Postea quaesivi, num sciant quomodo fit communicatio; dixerunt, "in omni conjunctione per amorem erit actio, receptio, et reactio; status delitiosus amoris nostri est agens seu actio, status sapientiae maritorum est recipiens seu receptio, et quoque est reagens seu reactio secundum receptionem,{2} et haec reactio a nobis percipitur cum delitiis in pectore secundum statum jugiter expansum et praeparatum ad recipiendum illa, quae cum virtute apud maritos, ita quoque cum statu extremo amoris apud nos aliqua ratione cohaerent et inde procedunt." Porro dixerunt, "cave ne per delitias, quas memoravimus, intelligas delitias illius amoris ultimas; de his nusquam aliquid loquimur, sed de delitiis pectoralibus nostris, quarum perpetua correspondentia est cum statu sapientiae maritorum nostrorum." [6] Post haec apparuit e longinquo tanquam Columba volans cum folio arboris in ore, sed sicut appropinquavit, loco columbae visus est Puerulus cum charta in manu, et ad nos accedens illam mihi porrexit, et dixit, "lege illam coram his Virginibus fontis;" et legi haec, "dic Terricolis cum quibus es, quod detur amor vere conjugialis, cujus delitiae sunt myriades, de quibus vix aliquas adhuc novit orbis; at cognoscet, cum Ecclesia se desponsat suo Domino, ac nubit;" et tunc quaesivi, "cur puer ille vocavit vos Virgines fontis;" respondebant, "vocamur Virgines cum ad hunc fontem sedemus, quoniam sumus affectiones veritatum sapientiae maritorum nostrorum, et affectio veri vocatur virgo; fons etiam significat verum sapientiae, ac rosetum, super quo sedemus, delitias ejus;" [7] tunc una ex septem illis, nectebat sertum ex rosis, et conspersit illud aqua fontis, ac posuit illud super pileo pueri circum capitellum ejus, et dixit, "recipe delitias intelligentiae; scias quod pileus significet intelligentiam, ac sertum ex roseto hoc delitias;" ac puer his decoratus abiit, et e longinquo rursus visus est sicut columba volans, sed cum coronamento{3} super capite. @1. Prima editio: coporis$ @2. Prima editio: perceptionem,$ @3. Prima editio: coromento$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church