Conjugial Love (Rogers) n. 294

Previous Number Next Number See English 

294. Secundum Memorabile. Post aliquot dies iterum vidi septem illas Uxores in Rosario, sed non in eodem in quo prius; erat Rosarium magnificum, cujus instar nusquam videram prius; erat rotundum, ac rosae ibi formabant sicut Arcum Irideum, rosae seu flores purpurei coloris circulum ejus extimum, ac aliae flavi aurei coloris interiorem proximum, ac intra hunc aliae cyanei coloris, ac intimum prasini{1} seu nitentis viridis coloris; et intra irideum hoc Rosarium erat parvulus Lacus aquae limpidae. Septem illae uxores prius vocatae Virgines fontis, sedentes ibi me visum in fenestra iterum vocabant ad se, et cum aderam dicebant, "num usquam videris formosius super terra;" et dixi, "nusquam;" et dicebant, quod tale momento creetur a Domino, et quod repraesentet aliquod novum in terra, nam omne creatum a Domino repraesentat; "sed quid hoc, divina si potes; nos divinamus delitias amoris conjugialis." [2] Hoc audito, dixi, "quid delitiae amoris conjugialis, de quibus ex sapientia, et quoque facundia, tam multa prius loquutae estis; postquam abivi a vobis, narravi sermonem vestrum uxoribus in nostra regione commorantibus, et dixi, quod instructus nunc sciam, 'quod vobis sint delitiae pectorales oriundae ex amore conjugiali vestro, quas maritis vestris secundum sapientiam illorum potestis communicare, et quod ideo maritos vestros oculis spiritus vestri continue a mane usque ad vesperam intueamini, ac studeatis flectere et perducere animos illorum ad sapiendum, propter finem ut delitias illas aucupemini;' memoravi etiam quid per sapientiam intelligitis, quod sapientiam spiritualem rationalem et moralem; et quoad conjugium, ad amandum solam uxorem, et ad exuendum omnem concupiscentiam ad alias: sed ad haec uxores regionis nostrae respondebant cum risu, dicentes, 'quid hoc; illa dicta sunt nauci, nos non scimus quid amor conjugialis; si aliquis est maritis, usque non aliquis est nobis; unde tunc ejus delitiae apud nos; imo ad delitias, quas vocatis ultimas, quandoque violenter renuimus, sunt enim nobis inamaenae, vix aliter quam violationes; imo non videbis, si attenderis, signum talis amoris in faciebus nostris; quare nugaris aut jocaris si cum septem illis uxoribus etiam tu dixeris, quod a mane usque ad vesperam cogitemus de maritis nostris, ac continue attendamus ad placita et lubita illorum, propter finem ut tales delitias captemus ex illis:' haec a dictis illarum retinui, ut illa vobis referam, quoniam repugnant, et quoque plane contrariantur sermoni, quem juxta fontem a vobis audivi, et tam avide hausi, et quoque credidi." [3] Ad haec responderunt Uxores sedentes in Rosario, "amice, nescis sapientiam et prudentiam uxorum, quia viris illam prorsus abscondunt, et abscondunt illam non propter alium finem, quam ut amentur; est enim cuilibet viro, qui non spiritualiter, sed modo naturaliter rationalis et moralis est, frigus ad uxorem; hoc apud illum in intimis latet; hoc uxor sapiens et prudens exquisite et acute animadvertit, et tantum ex amore suo conjugiali celat, ac intrahit in pectus, et ibi recondit tam penitus, ut non minimum ejus appareat in facie, nec in sono, nec in gestu; causa est, quia quantum apparet, tantum frigus viri conjugiale effundit se ab intimis mentis ejus, ubi residet, in ultima ejus, ac inducit corpori totalem frigescentiam, et inde nisum separationis a toro et a cubiculo.{2} " [4] Tunc quaesivi, "unde tale frigus, quod vocatis frigus conjugiale;" responderunt, "est ex insania illorum in spiritualibus, et omnis qui in spiritualibus insanit, friget intime ad uxorem, et calet intime ad meretrices; et quia amor conjugialis et amor scortatorius sunt sibi oppositi, sequitur quod amor conjugialis fiat frigus, dum amor scortatorius est calor; et vir, cum frigus apud illum regnat, non sustinet aliquem sensum amoris, et sic non aliquem afflatum ejus, ab uxore; quare uxor tam sapienter et prudenter illum celat, et quantum illum celat negando et renuendo, tantum vir ab influa sphaera meretricia refocillatur et reparatur; inde est, quod uxori talis viri non sint delitiae pectorales, quales sunt nobis, sed modo voluptates, quae a parte viri vocandae sunt voluptates insaniae, quia voluptates amoris scortatorii. [5] Omnis uxor casta amat suum maritum, etiam incastum, sed quia sapientia est unice recipiens amoris ejus, ideo uxor omnem operam impendit, ut insaniam ejus vertat in sapientiam, hoc est, ut non concupiscat alias praeter se; quod facit mille modis, maxime cavens, ne aliqui evestigentur a viro, nam probe scit, quod amor non possit cogi, sed quod insinuetur in libero: quare datum est mulieribus cognoscere ex visu, ex auditu, et ex tactu, omnem statum animi virorum suorum, at vicissim non datum est viris cognoscere ullum statum animi uxorum suarum. [6] Casta uxor potest aspicere virum austero vultu, alloqui illum aspera voce, et quoque irasci et rixari, et usque tamen in corde fovere blandum et tenerum amorem erga illum; sed quod iracundiae ac dissimulationes illae pro fine habeant sapientiam et inde receptionem amoris apud maritum, patet manifeste ex eo, quod momento possit reconciliari; praeterea sunt talia uxoribus media celandi amorem cordi ac medullis illarum insitum, propter causam, ne frigus conjugiale apud virum erumpat, et quoque caloris ejus scortatorii focum exstinguat, et sic a ligno virente faciat illum siccum stipitem." [7] Postquam septem illae uxores haec et similia plura eloquutae sunt, venerunt mariti illarum cum botris in manibus, quorum aliqui erant saporis delicati, et aliqui saporis tetri; et dicebant uxores, "cur etiam apportastis uvas malas seu labruscas;" respondebant mariti, "quia percepimus in animabus nostris, cum quibus vestrae unitae sunt, quod cum viro isto loquutae sitis de amore vere conjugiali, quod ejus delitiae essent delitiae sapientiae, et quoque de amore scortatorio, quod ejus delitiae essent voluptates insaniae; hae sunt uvae tetri saporis seu labruscae, illae autem sunt uvae delicati saporis;" et confirmabant sermonem uxorum suarum; addentes, quod voluptates insaniae in externis appareant similes delitiis sapientiae, sed non in internis, "prorsus sicut uvae bonae et uvae malae quas apportavimus; est enim tam castis quam incastis similis sapientia in externis, sed prorsus dissimilis in internis." [8] Post haec iterum venit Puerulus cum membrana in manu, et mihi porrexit, dicens, "lege;" et legi haec,{3} "scitote quod delitiae amoris conjugialis ascendant ad Coelum supremum, ac se in via et ibi cum delitiis omnium amorum coelestium conjungant, et sic intrent suam felicitatem, quae in aeternum persistit; causa est, quia delitiae illius amoris sunt etiam delitiae sapientiae. Et quoque scitote, quod voluptates amoris scortatorii descendant usque ad infernum infimum, ac se in via et ibi cum voluptatibus omnium amorum infernalium conjungant, et sic intrent suam infelicitatem, quae consistit in aerumna{4} omnium jucunditatum cordis; causa est, quia voluptates illius amoris sunt etiam voluptates insaniae." Post haec abiverunt mariti cum uxoribus, et comitati sunt puerulum usque ad viam ascensus ejus in coelum, et cognoscebant Societatem, e qua missus est, quod esset societas Coeli novi, cum quo Ecclesia nova in terris conjuncta erit. @1. Prima editio: prassini$ @2. Prima editio: cubiculo (absque puncto)$ @3. Prima editio: haec;$ @4. Prima editio: aerumma$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church