Conjugial Love (Rogers) n. 304

Previous Number Next Number See English 

304. VIII: Quod ita fiat apud illos, qui de conjugiis cogitant caste, aliter qui de illis incaste. Apud castos, qui sunt, qui ex religione de conjugiis cogitant, praecedit conjugium spiritus, et sequitur corporis; et illi sunt, apud quos amor ascendit versus animam, et ex altitudine inde descendit, de quibus supra n. 302; horum animae ab amore illimitato sexus se separant, et addicant se{1} uni, cum quo seu cum qua sempiternam ac aeternam unionem, et ejus crescentes beatitudines, spectant ut fomenta spei continue recreantis mentis illorum. [2] Sed aliter prorsus apud incastos, qui sunt qui non ex religione de conjugiis et horum sanctitate, cogitant; apud hos est conjugium corporis, et nullum spiritus; si aliquid conjugii spiritus apparet, durante statu desponsationis, usque hoc, si ascendit per elevationem cogitationum de illo, attamen recidit ad concupiscentias, quae e carne sunt in voluntate ejus, et sic ex incastis ibi praeceps se demittit in corpus, ac inquinat ultima ejus amoris ardore illecebroso; ex quo sicut in principio arsit, ita subito deardet, et abit in frigus brumae; unde acceleratur defectus. Desponsationis status apud hos vix ad aliud juvat, quam ut concupiscentias suas impleant lascivis, et ex illis conjugiale amoris intaminent. @1. Prima editio: seu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church