Conjugial Love (Rogers) n. 305

Previous Number Next Number See English 

305. IX: Quod intra tempus desponsationis non liceat corporaliter conjungi; ita enim ordo, qui inscriptus est amori conjugiali, perit. Sunt enim in Mentibus humanis tres regiones, quarum suprema vocatur coelestis, media spiritualis, et infima naturalis; in infima hac nascitur homo, at in superiorem ejus, quae vocatur spiritualis, ascendit per vitam secundum vera religionis, et in supremam per conjugium amoris et sapientiae: in regione infima, quae vocata est naturalis, resident omnes concupiscentiae mali, et lasciviae; in regione autem superiore, quae vocata est spiritualis, non sunt aliquae concupiscentiae mali et lasciviae, in hanc enim homo inducitur a Domino, cum renascitur; in suprema autem{1} regione, quae vocata est coelestis, est castitas conjugialis in suo amore; in hanc elevatur homo per amorem usuum, et quia ex conjugiis sunt praestantissimi usus, per amorem vere conjugialem: [2] ex his in compendio videri potest, quod amor conjugialis a primitiis sui caloris e regione infima elevandus sit in regionem superiorem, ut fiat castus, ac ut sic ex casto demittatur per regionem mediam et infimam in corpus; quod cum fit, a casto descendente purificatur infima haec regio a suis incastis; inde fit ultimum illius amoris etiam castum: nunc si successivus hujus amoris ordo praecipitatur per conjunctiones corporis ante suum tempus, sequitur, quod homo ex regione infima, quae ex nativitate est incasta, agat; quod inde inceptet et oriatur frigus pro conjugio, ac neglectus cum fastidio pro conjuge, notum est. Sed usque dantur varia discrimina eventuum ex conjunctionibus praecocibus; tum etiam ex nimia protractione, et quoque ex nimia festinatione temporis desponsationum; sed illa propter pluralitatem et varietates aegre produci possunt. @1. Prima editio: autem,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church