327. His peractis dixi ad adstantes, "ex his tribus experientiae indiciis, vidistis, quale est discrimen inter Spirituale et Naturale, et quoque causam, cur Naturalis homo non appareat Spirituali, nec Spiritualis homo Naturali; tametsi quoad affectiones et cogitationes, et inde praesentias consociati sunt: inde est, quod tibi, Archididascale, in via nunc visus sim, et nunc non visus." Post haec audita est vox e superiori Coelo ad Archididascalum, dicens, "ascende huc;" et ascendit, et rediit, et dixit, quod Angeli, sicut ipse, non prius noverint differentias inter Spirituale et Naturale, propter causam, quia non prius apud quendam hominem, qui in utroque Mundo simul fuit, aliqua copia relationis data est, ac differentiae illae absque relatione, non noscuntur.