Conjugial Love (Rogers) n. 328

Previous Number Next Number See English 

328. Post haec secessimus, ac iterum loquuti sumus de hac re, et dixi,{1} quod discrimina illa non aliunde existant, quam "quia vos, qui in Mundo spirituali estis, et inde spirituales, estis in substantialibus et non in materialibus, ac substantialia sunt initia materialium; vos estis in principiis et sic in singularibus, nos autem in principiatis et compositis; vos estis in particularibus, nos autem in communibus; et sicut communia non possunt intrare in particularia, ita nec possunt naturalia, quae sunt materialia, intrare in spiritualia quae sunt substantialia, prorsus sicut funis nauticus non potest intrare seu traduci per foramen acus netorii, aut sicut Nervus non potest intrare seu induci in unam ex fibris ex quibus ille est, nec fibra in unam ex fibrillis ex quibus illa est; hoc etiam in Mundo notum est, quare consensus Eruditorum est, quod non detur influxus naturalis in spirituale, sed spiritualis in naturale. Haec nunc causa est, quod naturalis homo non possit cogitare illa quae spiritualis homo, et inde nec loqui illa; quare Paulus illa quae audivit ex Tertio Coelo, dicit ineffabilia. [2] Accedit, quod spiritualiter cogitare sit absque tempore et spatio cogitare, et quod naturaliter, sit cum tempore et spatio; adhaeret enim omni ideae cogitationis naturalis aliquid e tempore et spatio, non autem alicui ideae spirituali; causa est, quia spiritualis Mundus non est in spatio et tempore, sicut Mundus naturalis, sed est in duorum illorum apparentia: in hoc differunt etiam cogitationes et perceptiones; quare vos potestis cogitare de Dei Essentia et Omnipraesentia ab aeterno, hoc est, de Deo ante Creationem Mundi, quoniam cogitatis de Dei Essentia ab aeterno absque tempore, et de Ipsius Omnipraesentia absque spatio, et sic comprehenditis talia, quae ideas Naturalis hominis transcendunt:" [3] et tunc narravi, quod semel cogitaverim de Dei Essentia et Omnipraesentia ab aeterno, hoc est, de Deo ante Creationem Mundi, et quod quia nondum potui removere spatia et tempora ab ideis cogitationis meae, anxius factus sum, intravit enim idea Naturae pro Deo; sed dictum mihi est, "remove ideas spatii et temporis, et videbis;" et datum est removere, et vidi; et ab illo tempore potui cogitare Deum ab aeterno, et prorsus non Naturam ab aeterno, quia Deus in omni tempore est absque tempore, et in omni spatio est absque spatio, Natura autem in omni tempore est in tempore, et in omni spatio est in spatio; et Natura cum suo tempore et spatio non potuit non inchoare et oriri, non autem Deus Qui{2} est absque tempore et spatio; quare Natura a Deo est, non ab aeterno, sed in tempore, hoc est, una cum suo tempore et simul spatio. @1. Prima editio: dixi;$ @2. Prima editio: DeusQui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church