Conjugial Love (Rogers) n. 332

Previous Number Next Number See English 

332. DE POLYGAMIA Si indagatur causa, cur Conjugia Polygamica e Christiano Orbe plane damnata sunt, illa a nemine, quacunque dote res acute ingenio perspiciendi praeditus est, ut aperta videri potest, nisi prius instructus fuerit, Quod detur amor vere conjugialis: Quod hic non dabilis sit, nisi quam inter duos: Quod nec inter duos nisi a Solo Domino: Et quod huic Amori inscriptum sit Coelum cum omnibus ejus felicitatibus: hae cognitiones nisi praecedant, et quasi primum lapidem ponant, nequicquam satagit mens educere ex intellectu aliquas rationes, quibus acquiescat, et super quibus subsistat, quemadmodum domus super suo lapide seu fundamento, cur Polygamia e Christiano Orbe damnata est. Notum est, quod institutio Conjugii monogamici fundata sit super Verbo Domini, "Quod qui dimiserit uxorem, nisi propter scortationem, et aliam duxerit, adulterium committat; et quod ab initio seu a prima instauratione conjugiorum fuerit, ut duo fiant una caro; et quod homo non separaturus sit, quod Deus copulavit," Matth. XIX:3 ad 11). [2] Sed tametsi Dominus illa ex Divina Conjugiis inscripta Lege dictavit, usque si non Intellectus potest suffulcire illam ex quadam sua ratione, potest usque ille per versationes sibi suetas, et per sinistras interpretationes, Divinam illam Legem circumducere, et deducere in obscurum ambiguum, et demum in affirmativum negativum; in affirmativum, quia ex Lege civili etiam est, et in negativum, quia non ex visu illorum rationali est: in hoc cadet Mens humana, nisi instructa prius fuerit de supra memoratis cognitionibus, intellectui pro introductione in suas rationes inserviendis; quae sunt, quod detur Amor vere conjugialis; quod hic non dabilis sit, quam inter duos; quod nec inter duos nisi a Solo Domino; et quod huic amori inscriptum sit Coelum cum omnibus ejus felicitatibus. Sed haec, et plura de damnatione Polygamiae e Christiano Orbe, secundum sequentes Articulos in ordine demonstranda sunt: Articuli sunt hi, I. Quod nisi cum una uxore non dari queat Amor vere conjugialis, consequenter nec vere conjugialis amicitia, confidentia, potentia, ac talis mentium conjunctio, ut duo sint una caro. II. Quod sic nisi cum una uxore non dari queant beatitudines coelestes, faustitates spirituales, ac jucunditates naturales, quae ab initio provisae sunt illis, qui in amore vere conjugiali sunt. III. Quod illa omnia non dari queant nisi a Solo Domino; et quod non dentur aliis, quam qui Ipsum Solum adeunt, et simul vivunt secundum praecepta Ipsius. IV. Consequenter, quod non dari queat amor vere conjugialis cum ejus felicitatibus, nisi quam apud illos qui ab Ecclesia Christiana sunt. V. Quod inde sit, quod Christiano non liceat nisi quam unam uxorem ducere. VI. Quod Christianus, si plures uxores ducit, non modo adulterium naturale, sed etiam adulterium spirituale, committat. VII. Quod Genti Israeliticae permissum fuerit plures uxores ducere, quia apud illam non Ecclesia Christiana fuit, et inde nec dabilis amor vere conjugialis. VIII. Quod hodie Mahumedanis permissum sit plures uxores ducere, quia non agnoscunt Dominum Jesum Christum unum cum Jehovah Patre, et sic pro Deo Coeli et Terrae; et inde non possunt amorem vere conjugialem recipere. IX. Quod Coelum Mahumedanum sit extra Coelum Christianum, et quod illud in duos Coelos, inferius et superius, sit divisum; et quod non alii in Coelum illorum superius eleventur, quam qui abdicant pellices, et vivunt cum una uxore, et agnoscunt Dominum nostrum aequalem Deo Patri, Cui dominium super Coelum et Terram datum est. X. Quod Polygamia sit lascivia. XI. Quod apud Polygamos non dabilis sit conjugialis castitas, puritas et sanctitas. XII. Quod Polygami, quamdiu manent polygami, non fieri possint spirituales. XIII. Quod Polygamia non sit peccatum, apud quos illa est ex religione. XIV. Quod Polygamia non sit peccatum apud illos, qui in ignorantia sunt de Domino. XV. Quod ex his illi, tametsi polygami, salventur, qui agnoscunt Deum, et ex religione vivunt secundum leges justitiae civiles. XVI. Sed quod nulli ex his et illis consociari possint cum Angelis in Christianis Coelis. Sequitur nunc horum Explicatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church