Conjugial Love (Rogers) n. 333

Previous Number Next Number See English 

333. I. Quod nisi cum una Uxore non dari queat amor vere conjugialis, consequenter nec vere conjugialis amicitia, confidentia, potentia; et talis mentium conjunctio, ut sint una caro. Quod amor vere Conjugialis hodie tam rarus sit, ut communiter sit ignotus, supra aliquoties indigitatum est; quod tamen actualiter detur, in suo Capite, et post illud per vices in sequentibus, demonstratum factum est. Alioquin quis non scit, quod detur talis amor, qui omnes alios amores excellentia et amaenitate superscandit, adeo ut omnes amores respectu ejus sint parvi; quod excedat amorem sui, amorem mundi, imo amorem vitae, experientiae testantur; fueruntne et suntne, qui pro foemina optata et rogata in sponsam, se prosternunt super genua, illam quasi deam adorant, et sicut vilissimi servi beneplacitis ejus se submittunt; indicium, quod ille amor excedat amorem sui. Fueruntne et suntne, qui pro foemina optata et rogata in sponsam, nihili pendunt opes, imo gazas, si possiderent, et quoque qui prodigunt illas; indicium, quod ille amor excedat amorem Mundi. Fueruntne et suntne, qui pro foemina optata et rogata in sponsam, ipsam vitam suam pro vili aestimant, et discupiunt mori, nisi paciscatur se voto illorum; hoc quoque testantur plures rivalium dimicationes usque ad necem; indicium, quod ille amor excedat amorem vitae. Fueruntne et suntne, qui pro foemina optata et rogata in sponsam, ex negatione amentes facti sunt. [2] Quis non ex hoc inchoamento illius amoris apud plures, potest rationaliter concludere, quod amor ille ex sua essentia ut supremus dominetur super omnem alium amorem, et quod anima hominis tunc in illo sit, ac spondeat sibi cum optata et rogata beatitudines aeternas; quis videre potest, si quaversum disquirat, aliam causam, quam quod addixerit animam suam et cor suum ad unam; nam si amasio, dum in illo statu est, optio daretur eligendi ex universo sexu dignissimam, opulentissimam, et formosissimam, nonne despiceret optionem, et adhaereret electae; cor enim ejus est ad unicam illam. Haec dicta sunt, ut agnoscatis, quod amor conjugialis talis supereminentiae detur, et quod detur dum una e sexu unice amatur. Quis intellectus, qui rationes in nexu elimata acie intuetur, non potest inde deducere, quod si amator ab anima seu ab intimis constanter persistit in amore ad illam, consequeretur aeternas illas beatitudines, quas sibi ante consensum spopondit, et in consensu spondet: quod etiam consequatur illas, si adeat Dominum, et ab Ipso vivat veram religionem, supra ostensum est: quis alius a superiori intrat vitam hominis, et gaudia coelestia interna indit, et in consequentia transfert; et eo plus, dum etiam simul constantem virtutem donat. Quod talis amor non detur, nec dabilis, quia non apud se, ac apud hunc et illum est, non valet consequentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church