Conjugial Love (Rogers) n. 334

Previous Number Next Number See English 

334. Quoniam amor vere conjugialis conjungit duorum animas et corda, ideo etiam unitus est cum amicitia et per hanc cum confidentia, et facit utramque conjugialem, quae ita eminent supra amicitias et confidentias alias, ut sicut [ille] amor est amor amorum, ita quoque illa amicitia est amicitia amicitiarum, similiter confidentia; quod etiam potentia, sunt plures causae, quarum aliquae in Altero Memorabili post hoc Caput revelantur, ex qua perseveratio amoris illius sequitur. Quod per Amorem vere conjugialem duo consortes fiant una Caro, in peculiari Capite, quod est a n. 156[iteratum] ad 183, ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church