Conjugial Love (Rogers) n. 34

Previous Number Next Number See English 

34. III: Quod suus Amor apud unumquemvis post mortem maneat. Homo novit, quod Amor sit, sed non novit, quid Amor est; novit quod amor sit ex communi loquela, ut quod dicatur, quod ille me amet, quod Rex amet subditos, et quod subditi ament Regem, quod maritus amet uxorem, et quod mater liberos, et vicissim; tum quod hic et ille amet patriam, concives, proximum: similiter de rebus abstractis a persona, ut quod amet hoc aut illud. Sed tametsi Amor tam universale est in loquelis, usque vix aliquis novit quid Amor; dum meditatur de eo, quia tunc non potest aliquam ideam cogitationis de eo sibi formare, ita non sistere illum in lucem intellectus, ex causa quia non est lucis, sed est caloris, dicit illum vel non esse aliquid, vel solum esse aliquod influens ex visu, auditu, et conversatione, et sic movens; nescit prorsus, quod sit ipsa ejus vita, non modo vita communis totius ejus corporis, et vita communis omnium ejus cogitationum, sed etiam vita omnium singularium eorum: hoc potest sapiens percipere ex hoc, cum dicitur, "si removes affectionem amoris, an potes cogitare aliquid, et an potes agere aliquid; annon quantum frigescit affectio quae est amoris, tantum frigescat cogitatio, loquela et actio, et quantum incalescit, tantum incalescant illae." Est itaque Amor Calor vitae hominis, seu calor vitalis ejus; calor sanguinis, et quoque rubor ejus, non aliunde sunt; Ignis Solis Angelici, qui est purus Amor, hoc facit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church