Conjugial Love (Rogers) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. Quod suus amor cuivis sit, seu distinctus ab amore alterius, hoc est, quod non similis amor sit uni homini, qui est alteri, constare potest ex infinita varietate facierum, facies sunt typi amorum; nam quod mutentur ac varientur facies secundum affectiones amoris, notum est; desideria etiam, quae sunt amoris, tum gaudia et dolores ejus, elucent inde: ex hoc patet, quod homo sit suus Amor, imo sui Amoris forma. At sciendum est, quod interior homo, qui idem est cum spiritu ejus, qui vivit post mortem, sit forma sui amoris; non similiter exterior homo in Mundo, quia hic ab infantia didicit occultare sui amoris desideria, imo simulare ac praeferre alia quam sua.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church