343. Quod Mahumedanis etiam Coelum sit, est quia omnes in Universo terrarum Orbe, qui agnoscunt Deum, et ex Religione fugiunt mala ut peccata contra Ipsum, salvantur. Quod Mahumedanum Coelum in duos, inferius et superius, distinctum sit, ab ipsis audivi; et quod in inferiori Coelo vivant cum pluribus tam uxoribus quam pellicibus sicut in Mundo, at quod illi qui abdicant pellices, et cum una uxore vivunt, in coelum superius eleventur: audivi etiam quod illis impossibile sit cogitare Dominum nostrum unum cum Deo Patre, sed quod illis possibile sit cogitare Ipsum aequalem, tum quod Ipsi datum sit dominium super Coelum et Terram, quia Filius Ipsius est; quare haec fides apud illos est, quibus ascensus in superius Coelum a Domino datur.