344. Quondam datum est mihi percipere, qualis est calor amoris conjugialis polygamorum; loquutus sum cum uno, qui vicem Mahumedis obivit; ipse Mahumedes nusquam adest, sed vicarius loco ejus substitutus est, ob finem ut recentes e Mundo sicut videant illum; vicarius ille post aliquam loquelam e longinquo cum illo, transmisit ad me cochleare ebenum, et alia, quae erant indicia quod ab illo; et simul tunc aperta est communicatio pro calore amoris conjugialis illorum ibi; et ille a me perceptus est sicut calidum balnei foetidum; quo sentito averti me, et aditus communicativus occlusus est.