Conjugial Love (Rogers) n. 38

Previous Number Next Number See English 

38. Dicitur Amor sexus et Amor conjugialis, quia Amor sexus est aliud quam Amor conjugialis; Amor sexus est apud Naturalem hominem, at Amor conjugialis apud Spiritualem; homo naturalis amat et desiderat modo conjunctiones externas, et ex illis corporis voluptates; at homo spiritualis amat et desiderat conjunctionem internam, et ex illa spiritus faustitates, et has percipit dari cum una Uxore, cum qua perpetuo plus et plus conjungi potest in unum, et quo plus ita conjungitur, percipit faustitates suas in simili gradu ascendentes, et has constantes in aeternum; at Naturalis homo hoc non cogitat: inde nunc est quod dicatur, quod amor conjugialis post mortem maneat apud illos, qui in Coelum veniunt, qui sunt qui spirituales in terris fiunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church