Conjugial Love (Rogers) n. 39

Previous Number Next Number See English 

39. V: Haec plene confirmata per Autopsiam. Quod Homo vivat homo post mortem, et quod tunc Masculus sit masculus, ac Foemina foemina; quodque amor suus apud unumquemque maneat, ac quod principaliter Amor sexus et Amor conjugialis, hactenus per talia quae sunt intellectus, et vocantur rationalia, confirmare sategi; sed quia homo ab infantia ex parentibus et magistris, et dein ex eruditis et clericis captavit fidem, quod non victurus homo post mortem, quam post diem ultimi Judicii, in cujus exspectatione nunc per sex millia annorum fuerunt, et quia plures retulerunt hoc inter illa, quae captanda sunt fide et non intellectu, necessum fuit, ut etiam eadem per documenta autopsica confirmarentur; alioquin homo, qui modo credit sensibus, ex fide impressa dicturus est, "si homines post mortem viverent homines, viderem et audirem illos; tum, quis descendit e Coelo, et ascendit ex Inferno, et narravit;" sed quia non fieri potuit, nec potest, ut aliquis Angelus Coeli descendat, aut aliquis spiritus Inferni ascendat, ac loquatur cum aliquo homine, nisi cum illis, quorum interiora mentis, quae sunt spiritus, a Domino aperta sunt; et hoc non fieri potest ad plenum, nisi quam apud illos, qui a Domino ad recipiendum illa, quae spiritualis sapientiae sunt, praeparati sunt; quare hoc placuit Domino mecum, ob finem, ne status Coeli et Inferni, ac status vitae hominum post mortem, nesciretur, et sopiretur in ignorantia, ac tandem sepeliretur in negatione. At documenta autopsica de supradictis propter copiam hic non possunt adduci; sed adducta sunt in Opere de Coelo et Inferno; ac deinde in Continuatione de Mundo Spirituali; ac postea in Apocalypsi Revelata; at in specie hic de Conjugiis, in Memorabilibus, quae post Paragraphos seu Capita hujus Operis sequuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church