439. XIV: Quod utraque sphaera secum ferat jucunditates. Videlicet, quod tam sphaera amoris scortatorii quae ascendit ex inferno, quam sphaera amoris conjugialis quae descendit e Coelo, afficiat hominem recipientem jucunditatibus; causa est, quia ultimum planum, in quod jucunditates utriusque amoris desinunt, et ubi se implent et complent, et [quod] illas in suo sensu sistit, est idem: inde est, quod amatoria scortatoria, et amatoria conjugialia in extremis percipiantur similia, tametsi prorsus dissimilia sunt in internis; quod inde etiam dissimilia sint in extremis, ex non sensu discriminis [non] judicatur; nam dissimilitudines ex discriminibus in extremis non sentiunt alii quam qui in amore vere conjugiali sunt; malum enim cognoscitur ex bono, non autem bonum ex malo, sicut nec odor dulcis a nare cum ei inhaeret odor teter. Audivi ab angelis, quod illi discernant in extremis lascivum a non lascivo, sicut quis discernit ignem stercoris aut cornus{1} usti ex maleolentia ejus, ab igne aromatis aut ligni cinnamomi usti ex suaveolentia ejus; et quod hoc sit ex discrimine jucunditatum{2} internarum, quae ingrediuntur externas et conflant illas. @1. Prima editio: cornu$ @2. Prima editio: juncunditatum$