Conjugial Love (Rogers) n. 440

Previous Number Next Number See English 

440. XV: Quod jucunditates amoris scortatorii inchoent a carne, et quod sint carnis etiam in spiritu; sed quod jucunditates amoris conjugialis inchoent in spiritu, et quod sint spiritus etiam in carne. Quod jucunditates amoris scortatorii inchoent a carne, est quia oestra carnis sunt initia illarum: quod inficiant spiritum, ac quod sint carnis etiam in spiritu, est quia caro non sentit, sed spiritus illa quae contingunt in carne; cum hoc sensu simile est sicut cum reliquis, ut quod oculus non videat et discernat varia in objectis, sed spiritus; et quod nec auris audiat et discernat harmonias modulaminum in cantu, et concordantias articulationis sonorum in loquelis, sed spiritus; ac spiritus omne sentit secundum elevationem suam in sapientiam; spiritus, qui non elevatus est supra sensualia corporis, et sic adhaeret illis, non sentit alias jucunditates, quam quae e carne et quae e mundo per sensus corporis influunt; has arripit, his delectatur, et facit suas: [2] nunc quia initia amoris scortatorii sunt modo carnis oestra et prurigines, patet, quod haec in spiritu sint spurcae illecebrae, quae sicut ascendunt et descendunt, et se reciprocant, ita excitent et incendant. In genere, cupiditates carnis in se spectatae non aliud sunt quam conglomeratae concupiscentiae mali et falsi; inde est hoc verum in Ecclesia, quod caro concupiscat contra spiritum, hoc est, contra spiritualem hominem; quare sequitur, quod jucunditates carnis quoad jucunditates amoris scortatorii, non sint nisi quam libidinum effervescentiae, quae in spiritu fiunt scatebrae impudicitiarum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church