Conjugial Love (Rogers) n. 441

Previous Number Next Number See English 

441. Jucunditates autem amoris conjugialis nihil commune habent cum faeculentis jucunditatibus amoris scortatorii; hae quidem insunt carni cujusvis hominis, sed separantur et removentur, sicut spiritus hominis elevatur supra sensualia corporis, et ex altitudine videt horum apparentias et fallacias infra; similiter tunc percipit jucunda carnea primum ut jucunda apparentia et fallacia, ac postea ut libidinosa et lasciva quae fugienda sunt, ac successive ut damnosa et animae noxia, et tandem sentit illa ut injucunda, tetra, et nauseabunda; et in quo gradu illa jucunda ita percipit et sentit, in eo etiam gradu percipit jucunda amoris conjugialis ut innocua et casta, et tandem ut delitiosa et beata. Quod jucunditates amoris conjugialis etiam fiant spiritus in carne, est quia postquam jucunditates amoris scortatorii remotae sunt, ut mox supra dictum est, spiritus solutus ab illis in corpus intrat castus, ac delitiis beatitudinis suae implet pectora, et ex pectoribus etiam ultima illius amoris in corpore; inde spiritus cum his, et haec cum spiritu, postea in plena communione agunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church