451. VI. Quod ideo in populosis civitatibus lupanaria tolerentur. Hoc ut confirmatio Articuli praecedentis adducitur: quod tolerentur a Regibus, Magistratibus, et inde a judicibus, inquisitoribus, et a populo, Londini, Amstelodami, Parisiis, Viennae, Venetiis, Neapoli,{1} et quoque Romae, praeter in multis aliis locis, notum est; inter causas, propter quas, sunt etiam supramemoratae. @1. Prima editio: Neapolis,$