Conjugial Love (Rogers) n. 452

Previous Number Next Number See English 

452. VII. Quod fornicatio levis sit, quantum spectat ad amorem conjugialem, et hunc praefert. Sunt gradus qualitatum mali, sicut sunt gradus qualitatum boni; quare quodvis malum est levius et gravius, sicut quodvis bonum est melius et opimius: simile est cum fornicatione, quae quia est libido, ac naturalis hominis nondum purificati, est malum; sed quia omnis homo purificari potest, ideo quantum accedit ad statum purificatum, tantum illud malum fit levius malum, nam tantum abstergitur; ita quantum fornicatio{1} accedit ad amorem conjugialem, qui est status amoris sexus purificatus; quod malum fornicationis gravius sit, quantum accedit ad amorem adulterii, in subsequente Articulo videbitur. [2] Quod fornicatio sit levis, quantum spectat ad amorem conjugialem, est quia tunc ex statu incasto in quo est, spectat ad statum castum; et quantum hunc praefert, tantum etiam in eo est quoad intellectum, et quantum non modo eum praefert, sed etiam praeamat, tantum in eo est etiam quoad voluntatem, sic quoad Internum hominem; et tunc fornicatio, si nihilominus in illa perstat, illi est necessitas, cujus causae in explorato apud illum sunt. [3] Sunt binae rationes, quae efficiunt, quod fornicatio apud illos, qui praeferunt et praeamant statum conjugialem, sit levis; prima est, quod illis vita conjugialis sit propositum, intentio seu finis; altera est, quod apud se separent malum a bono: quod Primum attinet, quod illis vita conjugialis sit propositum, intentio seu finis, est quia homo talis homo est, qualis est in suo proposito, intentione seu fine, et quoque talis est coram Domino et coram angelis, imo etiam talis spectatur coram sapientibus in Mundo; est enim intentio anima omnium actionum, ac facit in Mundo inculpationes, et exculpationes, et post mortem imputationes. [4] Quoad Alterum, quod qui amorem conjugialem praeferunt libidini fornicationis, separent malum a bono, ita incastum a casto [est quia separant illa perceptione ac intentione]; et qui separant illa duo perceptione ac intentione, antequam in bono aut casto sunt, etiam separantur et purificantur a malo illius libidinis, dum in statum conjugialem veniunt. Quod ita non fiat illis, qui in fornicatione spectant ad adulterium, in nunc sequente Articulo videbitur. @1. Prima editio: fornificatio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church