Conjugial Love (Rogers) n. 459

Previous Number Next Number See English 

459. XIII. Quod Conjugiale hoc apud illos, qui propter varias causas nondum conjugia possunt inire, et propter{1} salaciam non possunt moderari libidines, queat conservari, si amor sexus fiat strictus ad unam pellicem. Quod ab illis, qui salaces sunt, libido immoderata et inordinata non possit inhiberi, ratio videt, et experientia docet; ut ergo hoc immoderatum et inordinatum, apud illos qui laborant oestro, et non propter plures causas praecipitare et anticipare conjugia queunt, refraenetur, et ad aliquod moderatum et ordinatum redigatur, non aliud apparet refugium et quasi azylum, quam addicatio pellicis, quae gallice vocatur maitresse.{2} Quod in Regnis, ubi regimina sunt, matrimonia a multis non possint contrahi, nisi quam post exactam juventutem, quia officia prius merenda sunt, ac facultates pro sustentanda domo et familia acquirendae, et tunc primum digna uxor ambienda, notum est; et tamen in praecedente aetate, scaturigo virtutis pro uxore apud paucos potest occlusa teneri et reservari; praestat quidem ut reservetur; sed si propter effraenem libidinis vim non potest, quaeritur modus intermedians, quo praeveniri possit, ne amor conjugialis interea pereat: quod sit Pellicatus, suadent haec; I. Quod per illum fornicationes promiscuae inordinatae refraenentur et limitentur, et sic inducatur status constrictior, qui vitae conjugiali affinior est. [2] II. Quod ardor veneris in principio aestuosus et sicut urens, sedetur et mitigetur, et quod sic lascivum salaciae, quod est foedum, temperetur per aliquod sicut analogon conjugii. [3] III. Per illum nec projiciuntur vires, et contrahuntur imbecillitates, sicut per satyriases vagas et illimitatas. [4] IV. Per illum etiam lues corporis, ac insaniae mentis, evitantur. [5] V. Pariter per illum praecaventur adulteria, quae sunt moechationes cum uxoribus, ac stuprationes quae sunt violationes virginum; ut taceantur criminosa, quae non nominanda sunt: puer enim dum ephebus est, non cogitat, quod adulteria et stupra sint aliud quam fornicationes, ita quod unum sit idem cum altero; nec scit ex ratione resistere pellectionibus quarundam e sexu, quae meretricatui studiose operam dederunt; sed potest in pellicatu, qui est ordinatior et sanior fornicatio, discere et videre discrimina. [6] VI. Per pellicatum nec datur accessus ad quatuor genera libidinum, quae in summo gradu sunt destructiva amoris conjugialis, quae sunt, Libido deflorationis, Libido varietatum, Libido violationis, Libido seducendi innocentias; de quibus in sequentibus. Sed haec non dicta sunt illis, qui aestum libidinis possunt coercere; nec illis qui statim dum juvenescunt, conjugium possunt inire, ac primitias virtutis uxori suae offerre et impendere. @1. Prima editio: prorter$ @2. Prima editio: maitress.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church