458. Quod ille Amor sit Reconditorium religionis Christianae, est quia haec Religio cum illo amore unum facit et cohabitat; nam ostensum est, quod non alii in illum amorem veniant, et in illo esse possint, quam qui adeunt Dominum, ac vera Ecclesiae Ipsius et bona ejus faciunt, n. 70 ad 72.{1} Quod ille amor sit a Solo Domino, et quod inde detur apud illos qui ex Religione Christiana sunt, n. 131. 336. 337:{2} quod Amor ille sit secundum statum Ecclesiae, quia est secundum statum sapientiae, apud hominem, n. 130: quod haec ita sint, confirmatum est in toto Capite, de Correspondentia ejus cum Conjugio Domini et Ecclesiae, n. 116 ad 131; et in Capite de Origine illius amoris ex Conjugio boni et veri,{3} n. 83 ad 102. @1. Prima editio: n. 58. 59.$ @2. Prima editio: n. 131. 335. 336:$ @3. Prima editio: verl,$