481. Ut iterum noscatur, qualis obesitas hujus Saeculi est, quod a sapientibus ejus non videatur aliquid peccati in Adulterio, ut mox supra n. 478, ab Angelis detectum est, hoc Memorabile hic adjungam. Erant{1} quidam spiritus, qui ex usu in vita corporis, me solertia peculiari infestabant, et hoc per influxum molliusculum quasi undantem, qualis solet esse proborum spirituum; sed perceptum, quod in illis essent astutiae et similia, ut captarent et fallerent: tandem loquutus sum cum uno ex illis, qui quod fuerit Dux exercitus, cum vixit in Mundo, mihi dictum est: et quia percepi, quod in ideis cogitationis ejus esset lascivum, loquutus sum cum illo loquela spirituali cum repraesentativis, quae plene exprimit sensa, et momento plura: dixit, quod in vita corporis in Mundo priori Adulteria pro nihilo reputaverit: sed ei dicere datum est, quod Adulteria sint nefanda, tametsi apparent coram illis, qui tales, ex jucundo quod captarunt, et ex persuasione inde, quod non talia, imo licita; quod etiam scire posset ex eo, quod Conjugia sint Seminaria Generis humani, et inde etiam Seminaria Regni coelestis, et idcirco quod non violanda, sed sancta habenda; tum ex eo, quod scire debet quia in Mundo spirituali est, ac in statu perceptionis, quod Amor conjugialis a Domino per Coelum descendat, et quod ab illo amore, ut parente, derivetur amor mutuus, qui est firmamentum Coeli; et ex eo, quod Adulteri, dum modo approximant ad Societates coelestes sentiant graveolentiam suam, et se inde praecipitent versus Infernum; ad minimum potuisset scire, quod violare conjugia, sit contra leges Divinas, contra omnium Regnorum leges civiles, tum contra genuinum lumen rationis, et sic contra jus gentium, quia contra Ordinem et Divinum et Humanum, praeter plura. [2] Sed respondebat, quod talia non cogitaverit in vita priore: voluit ratiocinari, num ita esset, sed dictum est ei, quod veritas non admittat ratiocinia, patrocinantur enim jucundis carnis contra jucunda spiritus, quae nescit qualia sunt; et quod primum cogitare debeat de illis quae dicta sunt, quia vera; aut ex illo principio, quod notissimum est in Mundo, quod nemo alteri facere debeat, quod non velit ut alter faciat sibi; et sic si quis ipsius uxorem, quam amavisset, quod fit in principio omnis conjugii, tali modo decepisset, tunc cum in statu excandescentiae super id esset, si ex illo statu loqueretur, annon etiam ipse adulteria detestaturus fuisset, et tunc, quia ingenio pollet, se confirmavisset plus quam alii contra illa, usque ut damnavisset illa ad infernum; et quia Dux exercitus fuit, et cum strenuis ibi, ne id opprobrium illi fuisset, adulterum vel interemisset, vel meretricem e domo sua ejecisset. @1. Haec paragraphus abhinc in prima editione signis citationis inclusa est. Repetita est ab Arcanis Coelestibus, n. 2733, et ab opere De Coelo et Inferno, n. 385. Videatur quoque Experientiae Spirituales, n. 4405.$