Conjugial Love (Rogers) n. 482

Previous Number Next Number See English 

482. III. Quod Adulterium duplicatum sit mariti cum alterius uxore, seu vicissim. Hoc Adulterium duplicatum vocatur, quia a duobus fit, ac utrinque violatur foedus conjugii, quare etiam duplo gravius priori est. Dictum est supra, n. 480,{1} quod Amor conjugialis unius viri cum una uxore post pactum et foedus uniat animas, et quod unio illa sit ipse ille Amor in sua origine, et quod haec per adulterium, sicut scaturigo et vena fontis, occludatur et obturetur; quod duorum animae se uniant, quando amor ad sexum restringitur ad unam seu ad unum e sexu, quod fit dum virgo se totam pacta est juveni, ac vicissim juvenis se totum pactus est virgini, patet clare ex eo, quod utriusque vitae se uniant, consequenter animae, quia hae sunt principia vitae: haec unio animarum non dabilis est nisi quam in Conjugiis monogamicis seu unius viri cum una uxore, non autem in Conjugiis polygamicis seu unius viri cum pluribus, quia in his est Amor divisus, in illis unitus: quod Amor conjugialis in suprema hac sede sit spiritualis, sanctus et purus, est causa, quia anima cujusvis hominis ex origine sua est coelestis, quare illa a Domino immediate recipit influxum, recipit enim ab Ipso conjugium amoris et sapientiae, seu boni et veri, et hic influxus facit illum hominem, et distinguit a bestiis. [2] Ex hac unione animarum, Amor conjugialis, qui ibi est in spirituali sua sanctitate et puritate, defluit in vitam totius corporis, ac implet illam beatis jucundis, quamdiu vena ejus aperta manet, quod fit apud illos, qui a Domino spirituales fiunt. Quod nihil aliud hanc amoris conjugialis sedem, originem, seu fontem et ejus venam, occludat et obturet, quam adulterium, patet a Domini verbis, quod solum propter adulterium liceat dimittere uxorem, et aliam ducere, Matth. XIX.4 ad 9; tum ex his ibi, quod qui dimissam ducit, adulterium committat, Vers.{2} 9. Cum itaque purus et sanctus ille fons obturatur, ut supra dictum est, circumstipatur ille foeditatibus, sicut gemma stercoribus, aut panis vomitu, quae puritati et sanctitati illius fontis seu Amoris conjugialis prorsus opposita sunt; ex qua oppositione est frigus conjugiale, et secundum hoc est lascivum volupe amoris scortatorii, quod se sponte consumit:{3} quod hoc sit malum peccati, est quia sanctum operitur, et sic vena ejus in corpus obstruitur, et loco ejus prophanum succedit, et hujus vena in corpus aperitur; inde homo a coelesti fit infernalis. @1. Prima editio: 480.$ @2. Prima editio: Vers (absque puncto)$ @3. Prima editio: consummit:$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church