Conjugial Love (Rogers) n. 487

Previous Number Next Number See English 

487. VII. Quod Adulteria ab his facta sint mitia. Constat ex supradictis n.{1} 486 absque ulteriore confirmatione; notum enim est, quod qualitas omnis facti, in genere qualitas omnis rei, dependeat a circumstantiis, et quod hae mitigent aut aggravent: sed hujus gradus adulteria sunt mitia primis temporibus dum fiunt; et quoque manent mitia quantum ille vel illa in sequente vitae curriculo, abstinet ab illis, propter causas, quia sunt mala contra Deum, vel quia sunt mala contra proximum, vel quia sunt mala contra bonum civitatis, et ex his aut ex illis quia sunt mala contra rationem; vicissim autem numerantur illa etiam inter gravia, si non abstinent ab illis propter unam ex memoratis causis: ita est secundum Legem Divinam, Ezech. XVIII:21,22,24, et alibi: ab homine autem exculpari et inculpari, aut praedicari et judicari, ut mitia aut gravia, ex illis circumstantiis, non possunt, quia non apparent coram illo, imo nec ejus judicii est; quare intelligitur, quod post mortem ita reputentur ac imputentur. @1. Prima editio: n (absque puncto)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church