Conjugial Love (Rogers) n. 488

Previous Number Next Number See English 

488. {1} VIII. Quod Adulteria secundi gradus sint adulteria libidinis, quae fiunt ab illis, qui quidem possunt consulere intellectum, sed propter contingentes causas illis momentis non possunt. Sunt duo, quae in principio apud hominem, qui a naturali fit spiritualis, inter se pugnant, quae communiter vocantur spiritus et caro; et quia amor conjugii est spiritus, et amor adulterii est carnis, fit tunc etiam pugna inter illos; si amor conjugii vincit, domat et subjugat ille amorem adulterii, quod fit per remotionem: at si contingit, quod libido carnis excitetur in aestum ultra quam ut spiritus ex ratione possit cohibere, sequitur, quod invertatur status, ac aestus libidinis obfundat spiritum illecebra, usque ut non amplius suae{2} rationis, et inde sui juris sit: hoc intelligitur per adulteria secundi gradus, quae fiunt ab illis, qui quidem possunt consulere intellectum, sed propter contingentes causas illis momentis non possunt. [2] Sed sint exempla illustrationi; ut si uxor meretrix astutiis captat animum viri, alliciendo in thalamum, et exaestuando usque dum impos judicii evadit; et plus si tunc etiam, objicit ignominiam, si non: pariter si aliqua uxor meretrix callet praestigias, aut veneficiis accendit virum eo usque ut oestrum carnis auferat intellectui liberum rationis: similiter si vir suavibus allectamentis, adducit uxorem alterius usque dum voluntas ejus accensa non amplius suae potentiae sit; praeter similia alia. Quod haec et parilia contingentia leniant gravitatem adulterii, ac in mitiorem partem vertant praedicationes vituperii ejus pro seducto aut seducta, ratio favet et adstipulatur. De imputatione hujus gradus Adulterii sequitur. @1. Prima editio: 488,$ @2. Prima editio: non suae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church