489. IX. Quod Adulteria ab his facta, imputatoria sint, sicut postea intellectus illis favet vel non favet. Quantum intellectus favet malis, tantum homo appropriat sibi illa, ac facit sua; favor est consensus, ac consensus inducit menti statum amoris illorum; simile est cum adulteriis, quae principio absque consensu intellectus facta sunt, et faventur; contrarium fit, si postea non faventur: causa est, quia mala aut adulteria, quae fiunt in occaecatione intellectus, fiunt ex concupiscentia corporis, quae similitudine accedunt ad instinctus, quales sunt apud bestias: apud hominem quidem intellectus adest dum fiunt, sed in vi passiva seu mortua, non autem in vi activa seu viva: ex his a se sequitur, quod talia non imputentur, nisi quantum postea faventur vel non faventur. Per imputationem intelligitur hic incusatio post mortem, et inde judicatio, quae fit secundum statum spiritus hominis; non autem intelligitur inculpatio ab homine coram judice; haec non fit secundum statum spiritus ejus, sed corporis in facto; quae nisi differrent, post mortem absolverentur qui absolvuntur in Mundo, et condemnarentur qui damnantur ibi, et sic non his foret aliqua spes salutis.