91. Quod autem Foemina nascatur ut sit voluntaria, sed voluntaria ex intellectuali viri, seu quod idem, ut sit amor sapientiae viri, quia per sapientiam ejus formata est, de quo videatur supra n: 88. 89, constare etiam potest ex Foeminae Affectione, ejus Applicatione, ejus Moribus, et ex ejus Forma. Ex Foeminae Affectione, quod sit affectio amandi scientiam, intelligentiam et sapientiam, attamen non in se sed in viro, et sic virum; non enim potest amari vir ex sola forma, quod appareat sicut homo, sed ex dote quae in illo est, quae facit ut sit homo. Ex ejus Applicatione, quod sit ad talia, quae sunt opera manuum, et vocantur neta, acupicta, et alio nomine, inservientia ad ornatus, et ad decorandum se, et ad exaltandum pulchritudinem suam: et insuper ad varia officia quae vocantur domestica, quae adjungunt se officiis virorum, quae, ut dictum est, vocantur forensia; haec sunt illis ex inclinatione ad Conjugium, ut fiant uxores, et sic unum cum maritis. Quod id etiam appareat ex Moribus, et Forma, absque explicatione patet.