92. V: Quod ex influxu Conjugii boni et veri a Domino sit Amor Sexus, et quod sit Amor conjugialis. Quod Bonum et Verum sint universalia creationis, et inde in omnibus subjectis creatis; et quod in his sint secundum cujusvis formam; et quod Bonum et verum non ut duo, sed ut unum procedant a Domino, supra n: 84. 85. 86. 87, ostensum est; ex his sequitur, quod Universalis Sphaera conjugialis procedat a Domino, ac pervadat Universum a primis ad ultima ejus, ita ab Angelis usque ad vermes. Quod talis Sphaera Conjugii boni et veri procedat a Domino, est quia illa etiam est Sphaera propagationis, hoc est, prolificationis et fructificationis; et haec eadem est cum Divina Providentia conservationis Universi per successivas generationes. Nunc quia Sphaera illa universalis, quae est Conjugii boni et veri, influit in subjecta secundum cujusvis formam, n. 86, sequitur quod Masculus recipiat illam secundum suam, ita in Intellectu, quia ille est forma intellectualis; et quod Foemina recipiat illam secundum suam, ita in Voluntate, quia illa est forma voluntaria ex intellectuali viri; et quia eadem illa sphaera etiam est sphaera prolificationis, sequitur quod inde sit Amor sexus.