93. Quod etiam inde sit Amor conjugialis, est quia illa Sphaera influit in formam sapientiae apud homines, et quoque apud angelos; homo enim crescere potest sapientia ad finem vitae suae in Mundo, et postea in aeternum in Coelo: et quantum crescit sapientia, tantum perficitur ejus forma; et haec forma non recipit amorem sexus, sed amorem unius e sexu; cum hac enim potest uniri ad intima, in quibus est Coelum cum suis felicibus, et haec unio est amoris conjugialis.