Divine Love (Whitehead) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. [23.] X. (QUOD AFFECTIONUM SINT GENERA ET SPECIES, ET SPECIERUM DIFFERENTIAE IN INFINITUM; SIMILITER USUUM.) Quod affectionum sint genera et species, et specierum differentiae in infinitum, similiter usuum, constare potest ex humano corpore, exque humano genere, exque caelo angelico, tum ex regno animali et ex regno vegetabili. In singulis sunt affectionum seu usuum genera, species et differentiae, numero ineffabili; non enim datur aliquod idem, sed varium; et hoc varium ubivis distinguitur in genera ac in species, atque hae et illa in difierentias; ac differentiae in se sunt infinitae, quia ab Infinito. Quod ita sit, quisque potest videre ex faciebus humanis, quarum nulla data est ita prorsus similis ut sit eadem, a die creationis, nec dari potest in aeternum; ita nec datur aliquod minimum in humano corpore quod ibi cum altero idem est. Simile est cum affectionibus et illarum usibus. Quod simile sit cum affectionibus et inde cum usibus, homo nescit tam alte ut quaerat quid affectio et quid amor; quare hoc non illustrari potest aliunde quam e caelo, ubi omnes ex Divino amore, qui est ipsa vita, sunt afiectiones. [24.] Ibi Divinus amor, qui est ipsa vita, distinguitur in duo regna; unum in quo regnat amor in Dominum, et alterum in quo regnat amor erga proximum. Amor in Dominum involvit usus a quo, et amor erga proximum involvit usus ad quem. Divinus amor, qui est ipsa vita, distinguitur porro in minora regna, quae vocari possunt provinciae; et hae iterum in societates, ac societates in familias et in domos: tales in caelis sunt distinctiones Divini amoris in genera, et in species, et hae iterum in suas, quae intelliguntur per differentias; quod ita distinguantur affectiones et similiter usus, est quia unusquisque angelus est affectio, et quoque est usus. [25.] Quoniam in inferno omnia sunt in opposito ad illa quae in caelo sunt, ita quoque amor. Diabolicus amor, qui est ipsa mors, ibi etiam distinguitur in duo regna; unum in quo regnat amor sui, alterum in quo regnat amor mundi. Amor sui involvit usus malos a quo, quod est a se; et amor mundi involvit usus malos ad quem; qui quia fiunt a se, etiam fiunt propter se, nam omnis amor redit sicut per circulum ad illum a quo venit. Diabolicus ille amor distinguitur porro in provincias, et hae iterum in societates, ac ulterius. [26.] Similes distinctiones affectionum sunt in corpore humano, pariter usuum; quoniam, ut supra dictum est, omnia hominis correspondent omnibus caeli. Cor et pulmones ibi correspondent binis regnis caeli; membra, organa, et viscera ibi, correspondent provinciis caeli; et contextus cujusvis membri, organi, et visceris, correspondent societatibus caeli. Haec quia in communi et in particulari sunt usus, ac usus vivunt ex vita quae est amor, non aliter vocari potest vita illorum quam affectio usus. Quemadmodum est in corpore humano, et quoque in caelo, ita etiam est in toto genere humano, quoniam hoc quemadmodum caelum coram Domino est sicut unus homo, ut prius dictum est. [27.] Quod animantia telluris et quoque vegetabilia ejus similiter distincta sint in genera et species, et in harum et illorum differentias, notum est. Sunt etiam in animali regno bina universalia; in uno sunt bestiae terrae, et in altero aves caeli. Et sunt quoque in vegetabili regno bina universalia; in uno sunt arbores fructus, in altero sunt plantae seminum. Ex his et illis quoque videri potest quod affectionum sint genera et species, ac specierum differentiae in infinitum, similiter usuum; quoniam, ut prius dictum est, affectiones naturales sunt animae animalium, et usus affectionum sunt animae vegetabilium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church