Divine Love (Whitehead) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. [28.] XI. QUOD AFFECTIONUM ET USUUM SUNT GRADUS. Sunt gradus continui et sunt gradus discreti; hi et illi sunt in omni forma tam in mundo spirituali quam in mundo naturali. Omnes sciunt gradus continuos, sed pauci sciunt gradus discretos; et qui hos non sciunt, palpitant sicut in tenebris dum causas rerum investigant. Utrique gradus descripti sunt in opere De Caelo et Inferno (n. 38). [29.] Gradus continui, quos omnes sciunt, sunt sicut gradus lucis ad umbram, caloris ad frigus, raritatis ad densitatem. Talis gradus est lucis, caloris, sapientiae et amoris in unaquavis societate caeli intra illam. Illi qui in medio ibi sunt, in luce clariore sunt prae illis qui in ultimis; secundum distantiam a medio decrescit lux, usque ad ultimos: similiter sapientia; illi qui in medio seu centro societatis sunt, in luce Sapientiae sunt; illi autem qui in ultimis seu peripheriis sunt, in umbra sapientiae sunt, et sunt simplices. Simile est cum amore in societatibus: amoris affectiones quae faciunt sapientiam, et affectionum usus qui faciunt vitam illorum ibi, a medio seu centro continue decrescunt usque ad ultima seu peripherias. Hi sunt gradus continui. [30.] Gradus autem discreti sunt prorsus alii: vadunt hi non in superficie ad latera circum, sed a summo ad imum; quare vocantur gradus descendentes. Sunt discreti sicut sunt causae efficientes et effectus, qui iterum fiunt efficientes usque ad effectum ultimum; et sunt sicut vis producens ad vires productas, quae iterum fiunt producentes usque ad ultimum productum; verbo, sunt gradus formationis unius ab altero, ita a primo seu supremo ad ultimum seu infimum, ubi formatio subsistit; quare priora et posteriora, tum superiora et inferiora, sunt illi gradus. Omnis creatio facta est per hos gradus, et omnis productio est per illos, et omnis compositio in mundi natura pariter; si enim evolvis aliquod compositum videbis quod ibi alterum sit ab altero, usque ad extremum quod commune omnium est. [31.] Tres caeli angelici inter se distincti sunt per tales gradus; quapropter unum est supra alterum; interiora hominis, quae sunt mentis ejus, inter se quoque distincta sunt per tales gradus; similiter lux quae sapientia, et calor qui est amor, in caelis angelorum et in interioribus hominum; ipsa lux quae procedit a Domino ut Sole, et quoque ipse calor qui etiam inde procedit, similiter; quare lux in tertio caelo ita fulgens est, et lux in secundo caelo ita candida est, ut lucem meridianam mundi millies excedat: similiter sapientia, nam lux et sapientia in mundo spirituali in pari gradu perfectionis sunt: similes utrique sunt affectionum gradus; et quia sunt affectionum, etiam sunt usuum gradus, nam affectionum subjecta sunt usus. Ulterius sciendum est quod in omni forma, tam spirituali quam naturali, sint gradus tam discreti quam continui; absque gradibus discretis non in illa est interius quod faciat causam aut animam, et absque gradibus continuis non est extensio aut apparentia ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church