Divine Love (Whitehead) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. [56.] XIX. (QUOD AMARE IN VERBO SIT FACERE USUS.) Quod amare in Verbo sit facere usus, est quia amare est velle, et velle est facere. Quod amare sit velle, mox supra confirmatum est; quod autem velle sit facere, hic confirmandum est. Voluntas in se spectata non est amor, sed est receptaculum ejus; et tale receptaculum ut non modo recipiat amorem sed etiam imbuat status ejus, et induat formas secundum illos; omne enim vitae hominis influit, quia homo non est vita, sed recipiens vitae; proinde est recipiens amoris, quia amor est vita. Hoc illustrari potest per sensoria hominis: oculus enim est recipiens lucis et non est lux, formatus tamen ad recipiendum omnes lucis varietates; auris est recipiens soni et ejus modulationis et articulationis, non autem est sonus; pariter reliqui sensus externi hominis. Simile est cum sensoriis internis, quae modificantur et actuantur a luce et calore spirituali; consequenter simile cum voluntate, quod sit receptorium caloris spiritualis, qui in sua essentia est amor. Hoc receptorium est ubivis in homine, sed in suis primis est in cerebris. Prima illa, seu principia aut capita, sunt illae substantiae ibi quae vocantur corticales et cineritiae. Ex illis per fibras sicut per radios undequaque descendit in omnia faciei et in omnia corporis, et ibi gyrat et circulat secundum ejus formam, quae est forma spiritualis animalis, de qua alibi actum: ita actuantur omnia et singula ibi, a primis ad ultima, ac in ultimis sistuntur effectus. Notum est quod omne moveatur ex conatu, et quod cessante conatu cesset motus. Ita omne hominis voluntarium voluntatis est conatus vivus in homine, ac agit in ultimis, mediis fibris et nervis, qui in se non aliud sunt quam perpetui conatus continuati a principiis in cerebris usque ad ultima in corporeis, ubi conatus fiunt actus. Haec allata sunt ut sciatur quid sit voluntas, et quod sit receptaculum amoris, in perpetuo conatu agendi, qui excitatur et determinatur in actus ab amore qui influit et recipitur. [57.] Ex his nunc sequitur quod amare, quia est velle, sit facere; quicquid enim homo amat hoc vult; et quod vult hoc facit si possibile est, et si non facit, quia non possibile, usque est in interiori actu qui non manifestatur: non enim dari potest apud hominem aliquis conatus seu voluntas nisi etiam sit in ultimis; et dum in ultimis est, in interiori actu est; sed hic actus non percipitur ab aliquo, nec ab ipso homine, quia existit in spiritu ejus. Ex eo est quod voluntas et actus unum sint, et quod voluntas reputetur pro actu; non ita in mundo naturali, quia ibi interior voluntatis actus non apparet, sed in mundo spirituali, ubi apparet. Ibi enim omnes secundum amores suos agunt; illi qui in amore caelesti sunt sane agunt; illi qui in amore infernali, insane; et si ex aliquo timore non agunt, voluntas eorum interius est activa, quae ab illis coercetur ne erumpat; nec cessat illa actio nisi simul cum voluntate. Cum itaque voluntas et actus unum sunt, ac voluntas est amoris conatus, sequitur quod in Verbo per "amare" non aliud intelligatur quam facere, ita quod per "amare Dominum et amare proximum" intelligatur facere usus proximo ab amore qui est a Domino. Quod ita sit, Ipse Dominus docet apud Johannem:

"Qui habet praecepta mea et facit illa, ille est qui amat Me qui autem non amat Me, verba mea non servat" (xiv. 21, 24); apud eundem:

"Manete in amore meo. Si mandata mea servaveritis, manebitis in amore meo" (xv. 9, 10);

et apud eundem:

Dominus ter dixit Petro, "Amasne Me;" et ter respondit Petrus quod amet; cui Dominus ter dixit, "Pasce agnos meos, et oves meas" (xxi. 15-17). Sunt etiam duo quae non possunt separari; illa duo sunt esse et existere; esse non est aliquid nisi existat, et fit aliquid per existere. Ita quoque est cum amare et facere, seu cum velle et agere; nam amare et non facere, tum velle et non agere, non datur, non enim existunt, sed per facere et agere existunt; quare cum homo facit et agit, tunc primum amor et voluntas sunt. Ita et non aliter amatur Dominus et amatur proximus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church