Divine Love (Whitehead) n. 20

Previous Number Next Number See English 

20. [58.] XX. (QUOD AMOR PRODUCAT CALOREM.) Quod amor producat calorem, est quia amor est ipsa vita, et vis viva omnium quae in universo mundo sunt. Non aliunde est origo omnium conatuum, virium, activitatum et motuum ibi, quam ex Divino amore qui est Dominus, qui in caelis coram angelis apparet ut Sol. Quod aliud sit amor et aliud calor, constat manifeste ex discrimine utriusque in angelo et in homine. Angelus ex amore vult et cogitat, ac percipit et sapit, ac intime in se sentit beatum et faustum, et quoque amat; similiter homo: haec in mente eorum; in corpore autem sentit uterque calidum, et hoc absque beato et fausto. Inde patet quod calor sit effectus activitatis{1} vitae seu amoris. Quod calor sit effectus amoris constare potest a multis: ut quod homo ab intimis calescat secundum vitae suae amores, etiam in media bruma, et quod calor solis mundi cum illo calore nihil commune habeat; quod secundum amoris augmenta tepescat, incendatur et inflammetur; et quod secundum decrementa torpescat, frigescat et emoriatur, ita prorsus secundum amoris activitates. Simile etiam est apud animalia terrae et apud volatilia caeli: haec et illa in medio hyeme quandoque plus calent quam in media aestate, micat enim tunc cor eorum, calet sanguis, tepet fibra, et omne minimum cum maximo vitales suas functiones obit; et is calor non est ex sole, sed ex vita animae illorum, quae est affectio. [59.] Quod amor producat calorem, est quia est vita omnium virium in universo; quae non potest intrare substantias recipientes quae creatae sunt, nisi medio activo, quod est calor. Dominus in creatione universi paravit Sibi omnia media a primis usque ad ultima, per quae in omni gradu produceret usus; ac medium universale et proximum conjunctionis est calor, in quo essentia activitatis amoris potest existere. Quia calor existit ab amore proxime, ideo est correspondentia inter amorem et calorem; est enim correspondentia inter omnem causam et effectum. Ex correspondentia est quod Sol caeli, qui est Dominus, appareat sicut igneus; tum quod amor inde procedens percipiatur ab angelis sicut calor; similiter quod Divina sapientia Domini in caelis appareat sicut lux; et quoque quod Facies Domini, cum transformatus est, "splenduerit sicut Sol" (Matt. xvii. 2). Ex illa correspondentia est quod sanctum amoris Domini repraesentatum sit per ignem altaris, et per ignem in lucernis candelabri in tabernaculo; tum quod Dominus in igne super montem Sinai apparuerit, et quoque in flamma ignis noctu super tabernaculum; et quod inde plures gentes ignem sacrum fecerint, et quod ei praefecerint virgines quae Romae vocatae sunt Vestae. Ex illa correspondentia est quod in Verbo per "ignem" et per "flammam" multis in locis intelligatur amor; tum quod ex perceptione interiore illius correspondentiae sit quod oremus ut sacer ignis incendat corda nostra, per quem intelligitur sanctus amor. Ex eadem correspondentia est quod amor caelestis e longinquo appareat sicut ignis in caelo; quare etiam Dominus dixit quod "Justi fulgebunt ut sol in regno Patris" (Matt. xiii. (43));

pariter quod amor infernalis e longinquo appareat sicut ignis in inferno (de quo videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 566-575). @1 activitatis pro "activitas"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church