Heaven and Hell (Harley) n. 134

Previous Number Next Number See English 

134. Calor caeli, sicut lux caeli, ubivis varius est, alius in regno caelesti, et alius in regno spirituali, et quoque alius in unaquavis societate ibi: differt non modo gradu sed etiam qualitate intensior et purior est in regno caelesti Domini, quia angeli ibi recipiunt plus Divinum bonum minus intensus et purus est in regno spirituali Domini, quia angeli ibi recipiunt plus Divinum verum; in quavis etiam societate differt secundum receptionem. Est quoque calor in infernis, sed immundus. {1} Calor in caelo est, qui intelligitur per ignem sacrum et caelestem, et calor inferni qui per ignem profanum et infernalem; et per utrumque intelligitur amor per ignem caelestem amor in Dominum et amor erga proximum, et omnis affectio quae illorum amorum ac per ignem infernalem amor sui et amor mundi, et omnis concupiscentia quae illorum amorum.(X [pag.73]) Quod amor sit calor ex spirituali origine, patet ab incalescentia secundum amorem; incenditur enim et incalescit homo secundum quantum et quale ejus, et aestus ejus manifestatur cum impugnatur; inde quoque est, quod receptum sit dicere, incendi, incalescere, flagrare, effervescere, ignescere, cum de affectionibus quae sunt amoris boni, et quoque de concupiscentiis quae sunt amoris mali. @1 Quod in infernis sit calor, sed immundus (n. 1773, 2757, 3340): et odor inde sit sicut in mundo odor stercoreus et excrementitius, ac in pessimis infernis sicut cadaverosus (n. 814, 815 [? 819], 817 [? 820], 943, 944, 5394).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church