Heaven and Hell (Harley) n. 135

Previous Number Next Number See English 

135. Quod amor procedens a Domino ut Sole sentiatur in caelo ut calor, est quia interiora angelorum ex Divino bono quod a Domino in amore sunt unde exteriora, quae incalescunt inde, in calore sunt: ex eo est, quod in caelo calor et amor sibi mutuo ita correspondeant, ut quisque ibi in tali calore sit, in quali amore, secundum illa quae mox supra dicta sunt. Calor mundi prorsus non intrat caelos, quia crassior est, ac naturalis et non spiritualis aliter vero apud homines, quia homines tam in mundo spirituali quam in mundo naturali sunt illi quoad spiritum suum incalescunt prorsus secundum amores suos, at quoad corpus ex utroque, tam ex calore spiritus sui, quam ex calore mundi influit ille in hunc, quia correspondent. Qualis correspondentia est utriusque caloris, constare potest ex animalibus quod amores illorum, quorum praecipuus est procreandi sobolem sui generis, erumpant et operentur secundum praesentiam et affluxum caloris ex sole mundi, qui calor solum est tempore veris et aestatis. Maxime falluntur, qui credunt quod calor mundi influens excitet amores non enim datur influxus naturalis in spirituale, sed spiritualis in naturale: hic influxus ex ordine Divino est, ille autem contra ordinem Divinum.{1} @1 Quod influxus spiritualis sit, et non physicus; ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem (n. 319, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322, 9110 [? 9109], 9111 [? 9110]).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church