Heaven and Hell (Harley) n. 136

Previous Number Next Number See English 

136. Est angelis sicut hominibus intellectus et voluntas vitam intellectus illorum facit lux caeli, quia lux caeli est Divinum verum et inde Divina sapientia et vitam voluntatis illorum facit calor caeli, quia calor caeli est Divinum bonum et inde Divinus amor: ipsissima vita angelorum est ex calore non autem ex luce, nisi quantum ei calor inest quod vita sit ex calore patet, nam remoto illo perit vita. Simile est cum fide absque amore, seu cum vero absque bono nam verum quod fidei vocatur, est lux, et bonum quod amoris, est calor. {1} Haec evidentius patent ex calore et luce mundi, quibus calor et lux caeli correspondent: ex calore mundi conjuncto luci vivificantur et florent omnia quae super tellure conjuncta sunt temporibus veris et aestatis at ex luce separata a calore nihil vivificatur et floret, sed torpent et emoriuntur omnia non conjuncta sunt tempore hiemis tunc calor abest, et lux perstat. Ex correspondentia illa caelum vocatur paradisus, quoniam ibi verum conjunctum est bono, seu fides amori, sicut lux calori tempore verno in terris. Ex his nunc clarius constat veritas, de qua supra in suo articulo (n. 13-19) quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga proximum. @1 Quod vera absque bono, non in se sint vera, quia non habent vitam; omnis enim vita veris est ex bono (n. 9603). Ita quod sint quasi corpus absque anima (n. 3180, 9454 [? 9154]). Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (n. 4368). Quale verum absque bono. ita qualis fides absque amore, et quale verum ex bono, seu qualis fides ex amore (n. 1949, 1950, 1951, 1964, 5830, 5951). Quod res eodem recidat, sive dicas verum aut fidem, ac bonum aut amorem, quoniam verum est fidei, et bonum est amoris (n. [1]2839, 4353 [? 4352], 4997, 7178, 7623, 7624, 10367).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church