224. Locutus etiam sum cum quodam praedicatore de sancto in quo sunt qui audiunt praedicationes in templis: et dixit, quod pium, devotum, et sanctum, sint cuivis secundum interiora ejus quae sunt amoris et fidei, quoniam in his ipsum sanctum est quia Divinum Domini; et quod non sciat quid sanctum externum absque illis: et cum cogitavit de sancto externo absque illis, dixit, quod forte sit aliquid quod mentitur sanctum in externa specie vel arte acquisitum vel hypocriticum et quod aliquis ignis spurius ex amore sui et mundi exsuscitet et sistat tale.