Heaven and Hell (Harley) n. 245

Previous Number Next Number See English 

245. Loquela spirituum malorum et infernalium, est [{1}illis] similiter naturalis quia ex affectionibus, sed ex affectionibus malis, et inde ideis spurcis, quas prorsus aversantur angeli: sunt loquelae inferni sic oppositae loquelis caeli; quapropter mali non sustinent loquelam angelicam, et angeli non loquelam infernalem; loquela infernalis est angelis sicut odor malus qui ferit nares. Loquela hypocritarum, qui sunt qui mentiri possunt lucis angelos, quoad voces similis est loquelae angelorum, sed quoad affectiones et inde ideas cogitationis prorsus opposita quapropter loquela eorum, cum percipitur qualis intus est, quod fit ab angelis sapientibus, auditur sicut stridor dentium, et incutit horrorem. @1 [illis]:--vide A.C., n. 1641.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church